"It is a grave offense not to work for the extermination of heresy when this monstrous infection requires action"
(Council of Vienne)

♰♰♰

Sunday, June 9, 2019

🙏Come Holy Spirit 🔥

Come, Holy Spirit, fill the hearts of Thy faithful and enkindle in them the fire of Thy love.
V. Send forth Thy Spirit and they shall be created.
R. And Thou shalt renew the face of the earth.
Let us pray. O God, Who didst instruct the hearts of the faithful by the light of the Holy Spirit, grant us in the same Spirit to be truly wise, and ever to rejoice in His consolation. Through Christ our Lord.

Amen.

Latin
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.

Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.

Amen.


Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia,
Quae tu creasti, pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Donum Dei Altissimi,
Fons vivus, ignis, caritas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Dextrae Dei tu digitus,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis,
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem
Noscamus atque Filium
;
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore
.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In saeculorum saecula
.
Amen.
V. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur: R. Et renovabis faciem terrae.
Oremus: Deus qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.

No comments:

Post a Comment